monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 75, 2
Unde obsecro te, et currentem, ut aiunt, impello, ut Lucinium tuum desideres quidem ut fratrem; sed gaudeas regnare cum Christo: Quia raptus est, ne malitia immularet mentem eius. Placita enim erat Deo anima illius, et in brevi spatio tempora multa complevit . NOS DOLENDI magis, qui quotidie stamus in praelio peccatorum, vitiis sordidamur, accipimus vulnera, et de otioso verbo reddituri sumus rationem. Ille iam securus et victor te aspicit de excelso, et favet laboranti: et iuxta se locum praeparat, eodem amore et eadem caritate, qua oblitus officii coniugalis, in terram quoque sororem te habere coeperat, imo fratrem; quia casta coniunctio sexum non habet nuptialem. Et si adhuc in carne positi, et renati in Christo, non sumus Graecus et Barbarus, servus et liber, masculus et femina; sed omnes in eo unum sumus: quanto magis cum corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem , non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis? Quando dicit, non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis, non natura et substantia corporum tollitur, sed gloriae magnitudo monstratur. Neque enim scriptum est, erunt Angeli; sed, sicut Angeli, ubi similitudo promittitur, veritas denegatur. Erunt, inquit, sicut Angeli, id est, similes Angelorum: ergo homines esse non desinent. Inclyti quidem, et Angelico splendore decorati; sed tamen homines: ut et Apostolus, Apostolus sit, et Maria, Maria: et confundatur haeresis, quae ideo incerta et magna promittit, ut quae certa et moderata sunt, auferat.